Избранное
ЭБ Нефть
и Газ
Главная
Оглавление
Поиск +
Еще книги ...
Энциклопедия
Помощь
Для просмотра
необходимо:


Книга: Главная » Ломоносов М.В. Труды по физике и химии Том 1
 
djvu / html
 

201) Труды по физике и химии /735—1746 гг.
lam с et cum ea in idem punctum coincidit, continget etiam parti-culam a et cum ea in idem punctum coincidet. Et sic reliquae omnes particulae contingent particulam a et cum ea in idem punctum coincident. Ex his elucet particulas insensibiles physicas minus extensas in contactu constitutes nihil extensi producere, hoc est nullum corpus constituere posse (§ 5). In casu posteriore, ubi particulae insensibiles physicae corpora constituentes mutuo contactu carere supponuntur, inter proximas particulas a et b dabitur spatium (per hypoth.), quod licet sit maxime exigfuum erit tamen extensum. Quoniam vero extensum ratione inextensi est infinite mag-num (§ 47), unde inter particulas a et b constitui poterit numerus infinite magnus particularum minus extensarum, ut et inter particulas b et с, с et d etc.; adeoque in determinate extensione cujuslibet corporis ex particulis minus extensis sine mutuo earum contactu compositi collocari poterit infinitus numerus corporum ejusdem extensionis, hoc est, corpora erunt compe-netrabilia. Quoniam autem uterque casus pugnat cum essentia corporum (§ 5), quamobrem fieri nequit, ut particulae corporum insensibiles physicae sint minus extensae, hoc est corpora constant ex particulis insensibilibus physicis extensis. Q. e. d.
Scholium
§ 56. In casu posteriore aliquis forte tribuet particulis inexten-sis vim aliquam centrifugam, qua reliquae particulae ad determi-natam distantiam ab illis arceantur. Verum tamen vis centrifuga iis tantum adscribi potest, quae motu central! rotantur, cum vero partes minus extensae superficiem a centro distinctam habere non possint, igitur nee motu centrali moveri, nee vim centrifugam in alias particulas exercere queunt. Porro nulla particula potest repel-

 

1 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300 310 320 330 340 350 360 370 380 390 400 410 420 430 440 450 460 470 480 490 500 510 520 530 540 550 560 570 580 590 600 610


Математика