Избранное
ЭБ Нефть
и Газ
Главная
Оглавление
Поиск +
Еще книги ...
Энциклопедия
Помощь
Для просмотра
необходимо:


Книга: Главная » Ломоносов М.В. Труды по физике и химии Том 1
 
djvu / html
 

190 Труды по физике и химии /73S—1746
Corollarium 2
§ 43. Adeoque per meram attractionem nulla actio aut reactio in corporibus produci potest.
Scholium
§ 44. Non hie virorum de republica litteraria bene meritorum placita impugnantur, qui vim attractricem apparentem tanquam phaenomenon supponunt, ad alia phaenomena explicanda, quod illis eodem jure conceditur, quo astronomi motum diurnum side-rum circa tellurem supponunt ad determinandas illorum culmina-tiones, ascensiones etc. lllustris Newtonus, qui attractionum dogmata condidit, nuliam meram attractionem supposuit. Etenim, „Jam pergo, inquit,* motum exponere corporum, se mutuo trahentium, considerando vires centripetas tanquam attractiones, quamvis for-tasse, si physice loquamur, verius dicantur impulsus". Et alio loco,** „Vocem attractionis, ait, generaliter hie usurpo pro corporum conatu quocunque, accedendi ad invicem, sive conatus iste fiat ab actione corporum se mutuo petentium, sive ab actione aetheris aut aeris" etc.a
Definitio 9
§ 45. Materia propria est, ex qua corpus constat, peregrina dicitur, quae replet interstitia corporis vacua a materia propria. Materia peregrina cohaerens est, quae cum corpore movetur et simul agit in alia corpora, materia vero peregrina praeterlabens est, quae cum corpore non movetur, sed libere per interstitia transit.
* Phllos. nat. princ. math., lib. I, sect. II. ** Ibid., propos. 69.
3 Зачеркнуто Corollarium 3. На полях приписано attractlo est Idem ac volnntas del, quare magnes attrahit ferrum, qola sic deus vult, vel quia attrahit.

 

1 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100 110 120 130 140 150 160 170 180 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300 310 320 330 340 350 360 370 380 390 400 410 420 430 440 450 460 470 480 490 500 510 520 530 540 550 560 570 580 590 600 610


Математика