Избранное
ЭБ Нефть
и Газ
Главная
Оглавление
Поиск +
Еще книги ...
Энциклопедия
Помощь
Для просмотра
необходимо:


Книга: Главная » Ломоносов М.В. Труды по физике и химии Том 1
 
djvu / html
 

10 Труды по фишке и химии 1738—/746 гг.
Corollarium III
12. Atque adeo vires causae massularum cohaesionem impe-dientis violentiores esse debent viribus nisus aequalis massularum in directiones contrarias sese movendi.
Axi о ma
13. Corpora solida soliditatis gradu differunt.
Scholion
14. Quoniam unicuique diversa in stanno et ferro, in diamante et vitro atque sexcentis aliis diversae sortis corporibus solidis frangendis perspicua est resistentia, indeque diversa partium cohaerentia atque adeo diversa soliditas colligitur: jure non demonstrate propositio haec admittenda est, et Axiomatis nomine est ornanda. Becherus in Physica subterranea, libro J, sect. 5, cap. 3 in corporibus solidis soliditatis differentiam verbis sequen-tibus explicat: „Soliditas, inquit, liquiditati opponitur, cujus infimus gradus consistentia est: ut cum corpora gelatinae instar consistunt, ita ut non fluant. Secundus gradus soliditatis coagulatio est cum nempe particulae cohaerent, sed solutionem facile admittunt. Tertius est fixatio, cum corpora compactissime unita sunt; ut lapides, metalla".
Corollarium I
15. Corpus quo solidius est, eo massulae ejus arctius cohaerent, et contra.
Corollarium II
16. Nisus aequalis massularum in directiones contrarias sese movendi eo debet esse intentior, quo corpus fuerit solidiusr et contra.
Corollarium III
17. Corpora quo solidiora sunt, eo difficilius eorum molecu-larum cohaesio impeditur.

 

1 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 30 40 50 60 70 80 90 100 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300 310 320 330 340 350 360 370 380 390 400 410 420 430 440 450 460 470 480 490 500 510 520 530 540 550 560 570 580 590 600 610


Математика